

Liber Regum Tertius*
Caput 10: Versus 21
Sed et omnia vasa,etc. Omnia vasa quae Pacifici nostri ministerio funguntur aurea sunt, quia omnes animae sanctorum quae sunt vasa Dei, ut divinae voluntati serviant, splendore sapientiae et dilectionis nitentes continent potum vitae, et fit in eisfons aquae salientis in vitam aeternam[Joan. 4.].Nec alicujus,etc.[RAB.]Quia, secundum Apostolum,Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute et praedicatione Evangelii[I Cor. 1.]. Non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis consistit, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides nostra non in sapientia hominum, sed in virtute Dei sit.